- ATHYTA
- ATHYTAsacrificia, quae ἄνευ θυσιῶν, i. e. sine victimis offerebantur Diis. Cael. Rhodig. l. 12. c. 1. Α᾿καπνόθυτα Luciano, quasi sine sumo, et proinde exigua, qualia sunt inopum, quibus non esset victimarum copia. At apud Philonem Iud. Vita Mosis, ubi de Vitulo aureo, in Deserto ab Israelitis conflato, θυσίαι illorum ἄθυτοι καὶ χοροὶ ἀχόρευτοι, sunt sacra prosana et choreae inconditae, Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IV. ubi de Apide et Mnevi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.